- DAMNA
- I.DAMNAapud Papin. Stat. Theb. l. 6. v. 83.---- ---- cuncta ignibus atrisDamnat atrox, suaque ipse parens gestamina ferri,Si damnis rabidum queat exsaturare dolorem:Profusiones sunt spontaneae. Sic Petron.Damna placent ----Et idem edit. Bosch. c. 79.---- ---- inque LucrinisEruta littoribus vendunt conchylia cenas,Ut renovent per damna famem -----Quem acutum sermonem a nemine hactenus satis enarratum, ait Casp. Barth. ad Statii locum. Hinc damnare, quod pro donare, ut contra, saepe in libb. vitio Librariorum, reperiti, notat Cuiacius. Certe Solin. c. 25. de elephantis, Cum, inquit, venatu premuntur, pariter affligunt utrosque (dentes) ut ebore damnato non requir antur: hanc enim causam sibi inesse periculi sentiunt. i. e. venatu pressi gnatiqueve propter ebur se peti, sponte illud abiciunt ac donant venatoribus, ne requitantur, Salmas. ab h. l.II.DAMNAcivitas in tribus Iudae, Ios. c. 15. v. 49. Alia in tribu Zabulon data Levitis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.